- LILITH
- LILITHEsai. c. 34. v. 14. Ibiresidet Liliths. Striae et invenietque sibi quietis locum. Aben-Ezrae, nocturna avis; Aquinati animalest, noctu clamans. Sed Spectri genus esse, Vett. summo consensu docent, etsi de specie non constet: multa de co miraqueve fabulantibus Iudaeis, E quibus Elias in Thisbi, unam esse ait. ex 4. matribus Daemonum, quam, ut spectrum muliebre noctu apparens, puerisqueve maximie infestum, describit. itaque, ne quid attentet in infantes nuper editos, in puerperae cubiculo, hodieque carmen scribunt ἀποτρόπαιον Iudaei, quale habetur in Festo. Apud Rom. allium, alyssum et res turpis in collo infantum ex annulo appensa, ad insidias huiusmodi abigendas, Thom. Bartholin. de Puerp. Vett. ubi Βερσελίαν, i. e. matrem puerorum, Coptis dici ait, et de infantibus hoc modo vexatis memorabile exemplum refert, Hist. 9. Cent. 1. Simile quiddam apud Ovid. legimus, de Strigibus, Fast. l. 6. v. 143. et seqq.In thalamos venêre Procae, Proca, notus in illisPraeda riecens avium quinque diebus erat:Pectoraque exsorbent avidis infantia linguis:Ac puer infelix vagit opemque petit etc.Vide quoque infra, ubi de Strige, ut et in voce Infans: namque et Striges poetis sunt, alatae mulieres aut nocturnae aves. Nomen certe a Gap desc: Hebrew, i. e. nocte deductum, quâ potissimum ralibus Spectris locus est; adeoqueve species omnino muliebris spectri voce hac denotari videtur. Sed et Lilith, larvis potuit Furiisqueve accenseri, in impiae cuiusdam Lilith odium. Reginae Gap desc: Hebrew Zmargad. loci in Sabaeis ita dicti, ut videtur, a smaragdorum copia, quam cum valido exercitu in Hiobi greges et servos irruisse, tradit Chaldaeus Interpres, Hiob. c. 1. v. 16. Quo modo Gorgonas et Proserpinam, de solio deturbatas, ad Inferosdetrusêre Poetae, Bochart. Hieroz. Parte post p. 831. Vide quoque Bellon. Obersv. l. 2. c. 10. et supra ubi de Caprimulgo.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.